ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium
testium stabit omne verbum
praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui
ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum
non parcam
an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi
qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex
virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo
ex virtute Dei in vobis
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an
non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi
forte reprobi estis
spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati
pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut
reprobi simus
non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro
veritate
gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes
estis hoc et oramus vestram consummationem
ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam
secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem
et non in destructionem
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem
sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti
omnes
gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et
communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen